01 décembre 2009

Broderies

Edward rex.
Ubi Harold dux anglorum et sui milites equitant ad Bosham.
Ecclesia.
Hic Harold mare navigavit, et velis vento plenis venit in terra Widonis comitis.
Harold.
Hic apprehendit Wido Haroldum et duxit eum ad Belrem, et ibi eum tenuit.
Ubi Harold et Wuido parabolant.
Ubi nuntii Willelmi ducis venerunt ad Widonem.
Turold.
Nuntii Willelmi.
Hic venit nuntius ad Wilgelmum ducem.
Hic Wido adduxit Haroldum ad Wilgelmum Normannorum ducem.
Hic dux Wilgelm cum Haroldo venit ad palatium suum.
Ubi unus clericus et Aelfgyva.
Hic Willelm dux et exercitus eius venerunt ad montem Michaelis.
Et hic transierunt flumen Cosnonis.
Hic Harold dux trahebat eos de arena.
Et venerunt ad Dol et Conan fuga vertit.
Rednes.
Hic milites Willelmi ducis pugnant contra Dinantes et Cunan claves porrexit.
Hic Willelm dedit Haroldo arma.
Hic Willelm venit Bagias.
Ubi Harold sacramentum fecit Willelmo duci.
Hic Harold dux reversus est ad Anglicam terram et venit ad Edwardum regem.
Hic portatur corpus Eadwardi regis ad ecclesiam Sancti Petri apostoli.
Hic Eadwardus rex in lecto alloquitur fideles : et hic defunctus est.
Hic dederunt Haroldo coronam regis.
Hic residet Harold rex Anglorum.
Stigant Archiepiscopus.
Isti mirant stellam.
Harold.
Hic navis anglica venit in terram Willelmi ducis.
Hic Willelm dux iussit naves edificare.
Hic trahunt naves ad mare.
Isti portant armas ad naves. Et hic trahunt carrum cum vino et armis.
Hic Willelm dux in magno navigio mare transivit et venit ad Pevenesae.
Hic exeunt caballi de navibus. Et hic milites festinaverunt Hestinga ut cibum raperentur.
Hic est Wadard.
Hic coquitur car et hic ministraverunt ministri.
Hic fecterunt prandium et hic episcopus cibum et potum benedicit.
Odo episcopus.
Willelm.
Rotbert.
Iste iussit ut foderetur castellum at Hestenga ceastra.
Hic nuntiatum est Willelmo de Harold.
Hic domus incenditur.
Hic milites exierunt de Hestenga. Et venerunt ad prelium contra Haroldum rege.
Hic Willelm dux interrogat Vital si vidisset Haroldi exercitu.
Iste nuntiat Haroldum regem de exercitu Willelmi ducis.
Hic Willelm dux alloquitur suis militibus ut preparent se viriliter et sapienter ad prelium contra Anglorum exercitum.
Hic ceciderunt Lewine et Gyrd fratres Haroldi regis.
Hic ceciderunt simul Angli et Franci in prelio.
Hic Odo episcopus baculum tenens confortat pueros.
Hic est dux Willelm.
Hic Franci pugnan et ceciderunt quierant cum Aroldo.
Hic Harold rex interfectus est et fuga verterunt Angli.

Posté par Cincinnatus à 18:14:34 - Commentaires [0] - Permalien [#]


Commentaires sur Broderies

Nouveau commentaire